[202] EPISTOLA II. IOANNES a LASCO PHILIPPO MELANTHONI. Video te nonnihil offensum fuisse literis meis, Vir Doctissime, idque ex aemuli cujusdam mei, quantum audio, instigatione, qui ut dissidium inter nos sereret, ac inde demum illius praetextu omnem mihi auctoritatem abrogaret Evangelii se studiosum apud te fingebat, homo alioqui non indoctus, sed Evangelii summus & mire callidus adversarius. Causa autem offensionis eam fuisse intelligo, quod in illis visus tibi sim tribuere salutem infantibus omnium Ethnicorum. Ego vero, mi PHILIPPE, etsi non prorsus caream scripturae testimoniis quibus id mihi tueri posse videor, & puto id ad CHRISTI gloriam imprimis pertinere, ut illius beneficium quam latissime patere ex verbo DEI doceamus, tamen in mea ad te epistola nihil hujus attingere volebam, quandoquidem id tibi per ALBERTUM nostrum transmissis ad te scriptis quibusdam meis significaram; Sed cum in hoc potissimum nostra versatur disputatio; An per baptismum proprie inseramur in Ecclesiam CHRISTI; Id quod tu mihi equidem affirmare quodammodo velle visus es. Ego de nostrorum, hoc est, de Christianorum duntaxat infantibus quaerebam, qui ad Turcas aut Schythas in perpetuum abacti servitutem inter illos interim in conjugio versantes generant. Et tamen nullum habere legitimum possunt neque publicum neque privatum ministerium verbi aut sacramentorum. Addebam & eos qui sub Papae tyrannide constituti, in hac jam praesertim Evangelii luce non amplius sibi cum CHRISTI adversariis propter offendicula communicandum esse putant. Horum porro omnium infantibus si salutem tribuimus profecto neque a CHRISTO illos (extra quem nulla est salus) neque item ab ejus Ecclesia excludere possumus etiamsi non baptizentur. Et proinde nos non tam inseri propriae Ecclesiae per Baptismum, quam insitionem nostram potius promissione ad nos delatam vel per sigillum quoddam in hoc a CHRISTO Domino institutum obsignari. Haec erat Epistolae meae summa quod quidem ad infantes & Baptismum attinet. Neque puto te improbaturum fuisse ea quae ad confirmandam hanc meam sententiam adferebam, nisi se tibi tum parum mihi aequus interpres ille obtrusisset. Ego enim, mi PHILIPPE, non ideo elevo Baptismi usum aut dignitatem, quod doceo, illo non tam proprie nos inseri in Ecclesiam CHRISTI, quam insitionem nostram potius promissione ad nos delatam obsignari: sed proprium Baptismi finem indico; eundem sane quem Paulus tribuit circumcisioni, dum illam nostrae acceptationis •σφραγιδα• esse docet. Promissio enim nos certos reddit, DEUM, esse nostrum & seminis nostri DEUM: nosque vicissim una cum nostro semine in lumbis nostris incluso esse Populum DEI, atque eadem nobis applicat etiam DEI erga nos benevolentiam; dum audimus Et DEUS tuus & DEUS seminis tui: Baptismus autem illam Et in nobis & in semine nostro obsignat ex CHRISTI institutione, quae sane (nisi CHRISTO Domino simul contempto) contemni nulla ratione potest. Dicebam tamen mihi non improbari eum dicendi modum ut fateamur nos per Baptismum inseri Ecclesiae CHRISTI, atque per eundum nobis applicari promissionem: siquidem de visibili insitione & applicatione juxta naturam Sacramenti intelligamus, ut Baptismus sit, quemadmodum & olim circumcisio erat, benevolentiae ac promissionis Divinae visibile testimonium, seu •σφραγις• De Ethnicorum infantibus rem tibi per ALBERTUM nostrum proponere ideo volui, ut quid tu hic sentias scire possem. Ac ex tua sententia doctrinam meam demum moderarer. Nunc etsi idem mecum jam cogitaram, tum per te etiam admonitus nihil hujus amplius docebo, praesertim cum tu statuas eam doctrinam hoc potissimum tempore non ita multum facere ad Ecclesiae aedificationem, etiamsi vera esset. Absit autem hoc a me, mi PHILIPPE, ut ego novi alicujus dogmatis autor esse velim, quod praesertim nunc perturbet quoquomodo Ecclesiarum concordiam, aut sola humana Philosophia mitatur. Agnosco meam ipse caecitatem quod ad rationis judicium attinet. Et ineffabile illud DEI OPT. MAX. erga humanum genus beneficium quo se nobis verbi fui Divini testimonio patefecit, tanti pro mea infirmitate apud me facio, ut illi soli modis omnibus, & mihi & aliis insistendum putem. Fateor item omnes, qui traditum ab illo & verbi & sacramentorum ministerium non volunt agnoscere, eos nihil prorsus neque ad CHRISTUM neque ad ejus Ecclesiam pertinere. Est enim certissima regula CHRISTI illa, Qui non crediderit condemnabitur. Et tantum abest ut salutis promissionem ad coetum impiorum transferre unquam voluerim, ut hoc imprimis nomine non bene hic audiam apud imperitos quosdam gratiae jactatores; quod doceam, Promissiones DEI ad contemptores neque pertinuisse unquam, neque posse omnino pertinere. Loquor autem de eo contemptu, qui delatam in CHRISTO salutem spernit, blasphemat & ridet. Imo vero hoc ipsum discrimen, quod tu inter eos, qui vocem DEI sese patefacientis audiunt, & qui illam contemnunt, statuendum esse putas: hoc ipsum discrimen, inquam facit, ut mihi videor ego de omnium ubique infantium salute bene sperare posse: nedum ut in hanc cogitationem delapsus sim ex ulla admiratione innumerae illius multitudinis, quam in suam ipsius perniciem ferri toto terrarum orbe videmus. Hanc equidem semper statuebam damnari Iusto judicio DEI; neque tamen conditam esse a DEO ad aeternas miserias, qui neminem a sua excludit gratia, Et universum in Ada mortalium genus ad salutem condidit nominisque sui gloriam immortalem, sed voluntarium, in ea multitudine contemptum damnari, ut dum oblatam gratiam destinata voluntate contemnit ab illa sane excidat, sed interim vel invita gloriae DEI serviat, ac poenarum aeternarum magnitudine testetur, DEUM Dominum suum esse, quem ut Patrem indulgentissimum oblata in CHRISTO Domino salute agnoscere nolebat. Caeterum ut huic multitudini infantes quoque includamus, id vero non ita mihi facile, ut ingenue verum fatear, e scripturis praesertim persuadere adhuc possum, imo vero diversum mihi colligere posse videor. Sed tamen, mi PHILIPPE, libenter hic sequar judicium tuum: & posteaquam tu judicas utilem non fore nunc eam doctrinam si urgeretur, ero & ego hic deinceps mutus, donec id inter nos semel aliquando vel coram, quod maxime optarim, vel per literas excutiamus. Ego enim dum & plurima & eadem eximia dona DEI in te intueor, te unum esse etiam statuo apud quem effundere debeam omnino quidquid in animo meo dubitationum oboriatur. Et facio id sane summa cum fiducia, tum libertate; ea spe ut non dubitem, te hoc, pro tua humanitate, proque Christiana charitate, boni consulturum esse, inque optimam partem interpretaturum. De Caena Domini gaudeo tibi probari nostram sententiam, utinam ea jam, pace omnium Ecclesiarum obtinere demum possit. Tua carmina de Mose in caverna petrae constituto, ac rursum de percussa per illum petra, magna cum voluptate legi. Plane sic est, Qui in legis ministerio positi, illius ministri videri volunt, illi ipsi omnium gravissime nunc petram in membris suis feriunt, haec porro icta aquam nihilominus reddit, idque tanto copiosius quanto vehementius feritur. Et nulla major consolatio haberi potest quam dum certo statuimus protegi nos dextera DEI propterea quod nos in caverna petras illius invictae, quae nullis ventorum aut fluctuum quam libet saevientium furiis loco suo moveri potest, constitutos esse videmus. Dominus adaugeat nobis eam fidem, ut tantum illius beneficium animis nostris firmiter impressum habere semper possimus. Idem vero te quoque nobis serves ad gloriam Filii sui magis ac magis sub tantis Ecclesiae afflictionibus in ejus Evangelio illustrandam. Vale secunda Novembris. MDXLIII. |